Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 8
1 Anno ante urbem conditam MVIII fuisse apud Aegyptum primum insolitam fastidiendamque ubertatem deinde iugem atque intolerabilem famem, cui Ioseph vir iustus et sapiens divina provisione subvenerit, Pompeius historicus eiusque breviator Iustinus docet, qui inter cetera sic ait:
2 Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit; cuius excellens ingenium fratres veriti, interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt.
3 a quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, brevi ipsi regi percarus fuit. nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque divini iuris humanique ei incognitum videbatur:
4 adeo ut etiam agrorum sterilitatem futuram ante multos annos prospiciens fruges congregrasset; tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a Deo responsa viderentur.
5 filius Ioseph Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii cum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. haec Iustinus.
6 sed quoniam haec idem Moyses, quem isti sapientem scientemque fuisse adtestantur, plenius veriusque tamquam per se suosque gesta conscripsit, primum fide eius atque auctoritate quam etiam isti probant horum ignorantia supplenda,
7 dehinc sacerdotum Aegyptiorum fallax malitia confutanda est, qui vel astu, quod manifestius est, evidentem iram misericordiamque veri Dei memoriae subtrahere conati sunt, particulatim expositione confusa, ne in contumeliam idolorum suorum eum colendum merito ostenderent, cuius consilio adnuntiata haec mala et auxilio evitata docuissent; vel forte, ut indulgentius accipiamus, obliti sunt.
8 illius enim nostri Ioseph, qui fuit veri Dei servus et pro creatura domini sui pie intenteque sollicitus, provisione ipsi abundabant frugibus quasi sacerdotes; sed, quia falsi sacerdotes erant, cum ceteris esurientibus non dolebant. enimvero cui placet, obliviscitur: cui dolet, meminit.
9 quamquam huius temporis argumentum historiis fastisque reticentibus ipsa sibi terra Aegypti testis pronuntiat: quae tunc redacta in potestatem regiam restitutaque cultoribus suis, ex omni fructu suo usque ad nunc quintae partis incessabile vectigal exsolvit.
10 fuit itaque haec fames magna sub rege Aegyptiorum Diopolita, cui nomen erat Amosis, quo tempore Baleus Assyrios, Argivos Apis regebat.
11 fuerunt autem ante annos famis septem praecedentes alii septem ubertatis anni. quorum affluentiam tanto neglegentius perituram quanto uberius natam Joseph noster sollertia sua collegit et condidit totamque Aegyptum conservavit.
12 adquisivit universam Pharaoni pecuniam et Deo gloriam, reddens dispensatione iustissima cui vectigal, vectigal, cui honorem, honorem, omniumque pecora terras censusque collegit; ipsos autem, qui semet cum terris suis accipiendae stipis taxatione vendiderant, statuta quintae partis pactione laxavit.
13 hunc Ioseph, quem constituit Deus Aegyptiis conservatae salutis auctorem, quis credat ita in brevi eorum excidisse memoriae, ut filios eius atque universam cognationem paulo post servitio addixerint, laboribus adfecerint, internecionibus profligarint?
14 quamobrem non est mirandum, si nunc quoque aliqui reperiuntur, qui cum a cervicibus suis inpendentem gladium praetento Christiano nomine averterint, ipsum nomen Christi, quo solo salvi sunt, aut dissimulent aut infament gravarique se eorum temporibus adserant, quorum meritis liberantur.